monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 47 > bculMs.403.78v > csg866.72 > sluMscr.Dresd.App.1092.254 > csg68.256 > uwbM.p.th.q.1a.128 > cb125.130r > 21 > csg51.137 > sectio 2 > Isaias, 52 > sectio 7 > bnf11947.87 v > 23 > Psalmi, 17 > ad Corinthios I, 6 > sectio 45 > sectio 12 > uwbM.p.th.f.12.19 > sectio 24 > bculMs.403.77r > sectio 43 > Psalmi, 49 > sectio 14 > 15
Isidorus, Differentiae, 2, XIV <<<     >>> XVI

XV Inter praevaricationem angelicam et humanam. SHOW APPARATUS

44 Quae sit discretio praevaricationis angelicae et humanae naturae, cur ista redimitur, illa sine fine damnatur? Praevaricatores quippe angeli ideo veniam non habent, eo quod fragilitatis carnalis nulla graventur infirmitate. Homines autem post peccatum idcirco ad veniam reverti possunt, propterea quod pondus infirmitatis ex lutea traxerunt materia.
45 Probat Psalmista quod propter carnis conditionem reditus eis pateat ad salutem; sic enim dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento, Domine, quod terra sumus. Et iterum: Memorare quae mea substantia. At vero diabolus, vel maligni spiritus, nec possunt habere veniam, nec merentur, sicut scriptum est de eodem apostata, cuius cor, quasi lapis, indurabitur, scilicet, ut poenitentiae compunctione non emolliatur.